Textus Biblie : hoc in opere hec insunt : concordantie tam ex Veteri & Nouo Testamento, sacrisq[ue] canonibus, q[uam] ex viginti libris Josephi de antiquitatibus & bello Judaico excerpte : additiones in marginibus varietatis diuersorum textuum : summaria perpulchra ad singula apposita capita : indicia seu repertoria quinq[ue] non aspernenda : Quorum, Primum librorum nominia, ac ordinem quose consequuntur, metrice complectitur. Secundum eadem, sed alphabetico ordine & soluta oratione prosequitur. Tertium item metrice omnia que in singulis capitibus totius Biblie continentur, singluis sere verbis indicat. Quartum autem ordine alphabetico optimam quanq[ue] ac desyderatissima[m] materiam ubi repperias demonstrat. Et Quintum nuperrime additum totam Bibliam subtilissime ac compendiosissime perrithmos descriptam continet : Interpretationes Hebraicorum nominum per ordinem alphabeti, Canones beati Eusebii Cesariensis episcopi in quatuor euangelia, Prologi, seu prefationes, Epistole, & Argumenta uniuscuiusq[ue] libri, Diuisiones pulchre & utiles totius Biblie, Exhortatio ad diuinarum literarum verarnmq[ue] diuitiarum amatores, Historie seu n̄gure sunt preterea non pauce apposite, omnes sere totius Biblie materias facile designantes : habes candide lector hec omnia ex vetustissimis exemplaribus hac editione castigatiora reddita.